PROPOSITIO III.
Si rectanguli coni portio ABG, quae BD penes diametrum, vel ipsa diameter: quae autem AG penes eam, quae apud B contingit sectionem; quae porro GE contingat sectionem apud G, et occurrat ipsi DB apud E: aio quod aequalis est BD ipsi BE: hoc enim, si BD sit diameter, ostenditur in 35. primi conicorum, si penes diametrum in 16. tertii, vel per 35.1. conicorum Apollonii.
|