F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Archimedis quadratura parabolae | Ad Dositheum |
|- | App. | -> | |- | = | -> |
QUADRATURA PARABOLAE.
EX TRADITIONE
FRANCISCI MAUROLICI.
Archimedes Dositheo bene agere, Cononem quidem decessisse graviter doluimus, tibi autem nobis tam amico, et in mathematibus erudito mirabile quoddam, quod praeconati sumus, nunc mittimus quemadmodum Cononi scribere consueveramus; demonstravimus enim, quod omnis portio contenta a recta, et a sectione rectanguli coni est epitrita trigoni eandem basim, et altitudinem habentis, opus nulli priorum tentatum: demonstravimus inquam primum per mathematica, et inde per geometrica, sumpto ad demonstrationem hoc fundamento. Inaequalium spatiorum excessum compositum possibile esse excedere omne propositum finitum. |
Inizio della pagina |
-> |