F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de momentis aequalibus Liber quartus 14
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XIV.

figura 23

Recta, quae a vertice pyramidis in eius centrum agitur, producta cadit in centrum basis triangulae.

In pyramide ABCD super basim triangulam ABC posita, sit centrum gravitatis T punctum; et coniungatur DT, productaque cadat in basim ABC apud V punctum: aio quod V punctum est centrum gravitatis trianguli ABC: sit enim si possibile est, trianguli ABC centrum aliud, quam V punctum, ut puta Y punctum; et coniungatur DY, eritque per praecedentem, centrum pyramidis ABCD in linea DY, quod est contra hypothesim. Supponitur enim T punctum; astruitur ergo propositum.

Inizio della pagina
->