F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Archimedis de momentis aequalibus | Liber quartus | Praefatio |
|- | App. | -> | |- | = | -> |
DE MOMENTIS AEQUALIBUS,
PRAEFATIO.
Superest nunc agere de centri gravitatis inventione in solidis; hic enim erat eius speculationis locus, quem ab Archimede omissum non parum admiror. Nam quamvis memorati centri inventio facilis sit in sphaera, facilis in solidis, quae vulgo regularia dicuntur, et centrum omnis prismatis sit centrum ipsum rectilinei, quod basibus medium, et parallelum interiacet: tamen centrum pyramidis non minori industria, quam centrum plani trianguli, ne dicam maiori exquiri poterat. Itaque cum in primo libello doctrinam gravium universalem tradiderimus: in secundo centra planorum: in tertio conicae sectionis, quae parabola dicitur, ad ea distinctius intelligenda, quae scripsit Archimedes: nunc in hoc quarto solidorum negotium exequemur. |
Inizio della pagina |
-> |