PROPOSITIO III.
Quae punctum bifariae sectionis alterius aequidistantium trapetii laterum cum centro gravitatis trapetii recta linea coniungit producta, secabit, et bifariam reliquum aequidistantium laterum.
Eiusdem trapetii ABGD unum aequidistantium laterum AD, BG, quod sit AD bifariam secetur apud E punctum, quod coniugatur cum centro gravitatis trapetii, quod sit O: per 33. praecedentis libelli repertum. Dico ergo, quod EO linea producta secat latus BG bifariam: coincidat ergo EO producta ipsi BG apud Z. Demonstrandum est quod BZ, ZG sunt aequales; secetur enim si possibile est BG bifariam alibi, quam in puncto Z, ut pote in puncto T, et coniungatur ET. Itaque per praecedentem ET incedit per centrum gravitatis trapetii ABG: quod est impossibile: fuit enim centrum punctum O in linea EZ: restat ergo propositum.
|