F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de momentis aequalibus Liber tertius 31
<- App. -| <- = -|

PROPOSITIO XXXI.

Aequidistantibus lineis in sectione parabola segmentum intercipientibus, intercepti segmenti centrum gravitatis comperire.

In parabola ABC aequidistantes lineae KL, AC segmentum intercipiant; oportet segmenti AKLC centrum invenire: inveniatur per praecedentem ipsius, ABC sectionis centrum, quod sit H: itemque ipsius KBL abscissae portionis centrum, quod sit T, et sicut excessus cubi, qui ex AD super cubum, qui ex KS ad ipsum cubum, qui ex KS: sic sit TH linea ad lineam HE: eritque coniunctim, sicut TE ad EH, sic cubus, qui ex AD ad cubum, qui ex KS: eritque per conversionem 29. huius. E punctum, centrum segmenti AKLC: quod inveniendum proponebatur.

Sic et centrum sectionis parabolae, et centrum sui segmenti compertum est; et omnia, quae ad eius inventionis speculationem faciunt, discussa sunt. Caetera, quae super hoc demonstrat Archimedes, omisimus, quoniam in eis plus obscuritas fastidii, quam demonstratio delectationis, aut utilitatis afferebat.

FINIS.
Libri Tertii De Momentis aequalibus.
Castellobono hora noctis tertia diei Veneris qui fuit Decembris 30. Indictionis vi.M.D.XLVII.

Inizio della pagina
=->