PROPOSITIO IX.
Quod si axis trapetii ad dictam iam pridem secetur rationem; punctum sectionis erit centrum gravitatis trapetii.
Hoc est si axis RS in puncto O ad dictam rationem secetur: aio tunc quod ipsum O punctum erit centrum gravitatis trapetii ABGD: sit enim, si possibile est in axe RS centrum aliud, quam O punctum, ut pote punctum T; et habebit per praecedentem RT ad TS dictam rationem: itaque RS in duobus punctis T, O secatur ad eandem rationem, ut scilicet RT ad TS sit sicut RO ad OS; quod est absurdum. Superest ergo verum esse, quod proponitur.
Vel sic, quoniam per hypothesim OR ad OS dictam habet rationem, et per 2.6 Euclidis, AE ad EB eandem servat rationem: ideo per 4. huius, EZ incedet per centrum trapetii ABGD: cumque per 2. huius, centrum sit in axe RS; erit omnino illud punctum O: sicut proponebatur demonstrandum.
|