[S:132] PROPOSITIO XXXV.
Datum rectilineum sic suspendere, ut ipsius planum horizonti aequidistet.
Esto datum rectilineum ABC, oportet ipsum sic suspendere, ut horizonti aequidistet; comperiatur per 33. huius, rectilinei ABC gravitatis centrum, quod sit L; atque ita locetur rectilineum, ut eius planum horizonti aequidistet, et suspendatur a puncto L, sive ab aliquo puncto lineae a puncto L perpendiculariter ad planum rectilinei, et proinde ad planum horizontis excitatae. Nam per 3. praecedentis libri, rectilineum a puncto tali suspensum, ita pendebit ut locatum est, locatum vero fuit parallelum horizonti: ergo, et parallelum horizonti pendebit.
Vel sic, suspendatur rectilineum ABC a centro L, nam aequidistabit eius planum horizonti per 10. praemissi: et hoc proponebatur faciendum.
|