Gravia ab aequis spatiis aequeponderantia sunt aequalia.
Duo gravia A, B aequeponderent a spatiis AC, CB aequalibus: aio quod aequalia sunt A, B gravia: nam cum A, B aequeponderent a puncto C. Iam per 11. huius ipsum C erit commune centrum ipsorum A, B gravium. Cumque per hypothesim spatia AC, CB sint iam aequalia: erunt per praecedentem ipsa gravia A, B inter se aequalia: quod fuit demonstrandum.