PROPOSITIO XIV.
Conorum ratio componitur ex basium inter se, et altitudinum inter se rationibus, unde coni eiusdem altitudinis sunt ad invicem, sicut bases: et coni quorum bases aequales, sunt ad invicem, sicut altitudines. Item coni quorum altitudines sunt basibus reciprocae, sunt inter se aequales.
Quae in libro 12. Elementorum Euclidis demonstrata sunt, non sunt hic repetenda. Immo eadem vera sunt de conis super ellipticas bases constitutis. Nam de huiusmodi conis eodem penitus modo demonstrantur, quandoquidem tales coni per 10. et 11. praecedentes, sunt segmenta conorum circulares bases habentium.
|