F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Sphaericorum libri duo Liber secundus Prop. 3
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO III

11 Aliter id ipsum demonstrare.

figura 3

12 Ductis quidem arcubus perpendicularibus sicut in prima erit per 7m praecedentis libri, sicut sinus arcus dc ad sinum arcus cf sic iam sinus arcus dh9 ad sinum arcus fg. Item sicut sinus arcus db ad sinum arcus ba10 sic sinus arcus dh ad sinum arcus ak. Nec non sicut sinus arcus ae ad sinum arcus ef sic sinus arcus ak ad sinum arcus fg. 13 Verum posito medio sinu arcus ak, ratio sinus arcus dh ad sinum arcus fg componetur ex ratione sinus arcus dh ad sinum arcus ak et ex ratione sinus arcus ak ad sinum arcus fg. Igitur et ratio sinus arcus dc ad sinum arcus cf componetur ex ratione sinus arcus db ad sinum arcus ba et ex ratione sinus arcus ae ad sinum arcus ef. Quod fuerat in praecedenti demonstrandum.

Inizio della pagina
->