PROPOSITIO XXXXVI
284
Item si anguli ab uno perpendicularium arcuum apud signatum punctum facti sinus ponatur minor sinu secundo reliqui perpendicularis: non aliter quam prius caetera sequentur.
285
In eadem descriptione ponatur sinus anguli akl minor sinu fb sive sinus anguli abc minor sinu arcus fk: aio tunc quod sinus totus ad sinum arcus fk minor erit quam sinus arcus fb ad sinum arcus fe.
286
Nam si maior, tunc per 39m huius, sinus anguli akl maior erit sinu arcus fb. Quod est contra hypothesim.
287
Si aequalis ratio tunc per 35m, sinus anguli akl aequalis erit sinui arcus fb. Quod rursus adversatur supposito.
288
Superest ergo ut sinus totus minor sit ad sinum arcus fk quam sinus arcus bf ad sinum arcus fe. Quare per 40m huius, arcus cl minor erit arcu bk et arcus ak minor arcu cd et arcus al minor arcu be et caetera quae suppositum sequi necessario praediximus.
|