PROPOSITIO XXXXV
279
Item si duorum coalternorum arcuum, qui ad angulum, ponatur minor: et caetera similiter sequentur.
280
In eadem descriptione, ponatur arcus ak minor arcu cd, vel arcus al minor arcu be: aio tunc quod sinus totus ad sinum arcus fk minor erit quam sinus arcus fb ad sinum arcus fe.
281
Nam si maior tunc per 39m huius , arcus ak maior erit arcu cd. Quod est contra hypothesim.
282
Si aequalis ratio tunc per 35m arcus ak aequalis erit arcui cd. Quod rursus contra hypothesim.
283
Superest ergo ut sinus totus minor sit ad sinum arcus fk quam sinus arcus fb ad sinum arcus fe. Quare per 40m huius, arcus cl minor erit arcu kb, et angulus akl [S:52v] sinus minor sinu arcus fb, et anguli abc sinus minor sinu arcus fk et caetera, quae suppositum secutura praedictum est.
|