F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Problemata mechanica | Parte 3 |
<- | App. | -| | <- | = | -| |
[S:49] PROBLEMATA MAUROLYCA
Circa magnetem lapidem, pixidem Nauticam, et iridem
Problema I
181 Cur magnes ferrum attrahit? An propter similitudinem lapidis cum metallo, cum vix aliunde causa magis petenda videatur, quam ex hoc communi naturae decreto, quod semper similia copulet. 182 Ingens sane miraculum, quippe quod illa rerum omnium domitrix materia ad inane quoddam ocyor accurrat, pareat imperio, assistat, tenacique complexu adhaerescat, perinde ac manibus praevalens immo, et auribus, simulque narium sagacitate, olfatuque siquidem quantolibet15 aeneae, vel pelvis, vel tabellae spissamento et densitate interposita odoratur et sentit ferrum, ex quo, et vitam meret, (tantus eiusdem amor illi, ea Zelotypia) speties eius ceu multiplex, ita, et varia, quin immo sibimet interdum contraria, et pugnans, altera ad se attrahens et alliciens, altera ferrum a se repellens et respuens, est quae una, atque eadem munus utrumque obeat, quam ferri appetens, quam expultrix. 183 Age vero cur ad Adamantis praesentiam vi qua pollet alliciendi destituitur? Seipso fortasse nobiliorem lapidem, simulque fortiorem, et quasi Principem dignoscens, defert, ut par est, honorem: nec hiscere ad illius audet obtutum; inest sua lapidibus maiestas et obsequium, et in probrum forte etiam mortalium, quando illico definit in magnete prae[S:50]culti adamantis aspectu, attrahendi ferri rapacitas, at ne tantisper quidem in homine coacervandi argenti. 184 Libido imperante Deo respirat. Porro gemmarum sideris Adamantis tanta fertur maiestas, ut non nisi alterius adamantis lenocinio nativum sibi radium perpoliri sinat, attritusque vulgaris impatiens ferrum, cuius magnes ita appetens retundat, ius magnetis in ferrum adimat. Hinc Indolis ambitiosae scintillam, et impotentiam dominandi etiam in ipsomet lapide cognoscas.
Problema II
185 Num, et magnes in attrahendo ferro violentus, a ferro vicissim trahatur? Non est cur dubitetur, cum et diuturnae observationis experientia idem probet. Veluti enim lapis acum parvam, haud secus, et ferrum maius exiguum lapidem attrahere possit, parva siquidem sunt ad movendum faciliora. Quo circa si par ferro magnes admoveatur, accidit, ut utrumque reliquum attrahat, et ultro citroque hinc inde coeuntes in unum quasi foedus, ne dicam coniugium mutuo adhaerescant.
Problema III
186 An et magnetem magnes alliciat? Utique non secus, ac lapis ferrum, aut hoc illum Aethiopicum hac, vel maxime dote pollere commemorant, attactu usque adeo, efficaci, ut ferrum et magnetem attrahat; iccirco honor ei delatus, ut argento expendi queat.
Problema IV
187 Cur caetera metalla lapidem a quo trahantur, vel quem attrahant non fortiuntur? An quia proprium id fuit tenacissimi metalli ex naturae privilegio ad terendum, acuendum et collimandum. Caetera quatenus comixta et misturae obnoxia, eatenus lapidem pari proprietate, et ita sincera praeditum, quem imitentur non obtinent. 188 Ferrum tantummmodo, quippe quod a mixturae labe alienum aequalem sibi lapidem, hoc est, externae proprietatis expertem nactum est, cui avidius adhaerens pertinaciter inhaerescat. [S:51]
Problema V
189 Unde hiccine lapis Poli index, ferri appetens, navigiorum lumen, et dux haud immerito praedicandus, magnes est appellatus? Sive ab inventore qui in India prior illum invenerit ex Nicandro Poeta, sive a Magnesia, in qua repertus ille fuerit regione nihil interest. Nam et in Aethiopia Macedoniae contermina, et in Cantabria, et alibi reperiri certum est. 190 Quo fit ut neque navis in Oceano Atlantico periclitari, neque in Aegypto ferreum Arsinoes Reginae simulacrum medio in tholo Democratis artificio ex magnetibus constructo, neque in Arabia ferreum Mahomethis sepulcrum in execrabili fano nullo fulcimento pendere (et si fabulorum) incredibile existimandum. 191 Illud utique fabulosissimum dixerim, quod quaerentes ex antiquioribus nonnulli, unde aqua longe altior terra, et qua vi suspensa, ne continentem omnem obrueret quoquo versum circumfusa, commenti sunt. Partem nimirum omnem, quae ad Arcticum versa, magnete incrustatam, tantamque illi vim, dum se ad polum erigit, esse, ut universum terrae corpus eodem modo trahat, proinde bonam eius partem undis extare faciet. 192 Cum ad divinissimam summi Architecti Dei sapientiam id referendum, cuius aqua legibus est coercita, ne datos sibi fines transiret.
Problema VI
Cur ferrum isthanc attrahendi vim per contactum lapidis sibi comparet, non autem contra lapis per ferri contactum? 193 An quia natura lapidis prior, qui fodinae unde abscissus est naturam sapit, et in ferrum sicut rivus a fonte propagatur. Quo fit, ut acus acum attrahat, vimque sibi inditam impartiatur alteri, et haec subinde alteri, nexu quasi quodam sibi invicem adhaerendo confoederantur.
Problema VII
194 Cur magnes in vase ligneo in[S:52]natante collocatus determinatam sui portionem ad septentrionem (quantumlibet aliorsum detortus) anhelanter convertit16? An quia cum corpus homogeneum sit, naturam totius imitatur, et illius ex qua abscissus est rupis, vel fodinae situm indaganter vestigat et expetit. 195 Hoc est, ut portio lapidis quae inibi ad Septentrionalem plagam vergebat, quamquam alio translata, eodem respiciat, eamdemque perenniter ambiat. Quamobrem lapide in quotcumque frustra comminuto, unum quodque frustrum totius naturam tuetur.
Problema VIII
196 Cur et lapidis fragmentum id ipsum exigat, et idem praestet? Quia scilicet ut superius dictum est, in homogeneis totius naturam pars imitatur, nec degenerem quis illam arguet.
Problema IX
Cur acus, aut sagitta, vel lanceola, sive obelus post lapidis contactum id idem efficiant? 197 An quia per contactum singulae etiam partes metalli, partium cognati sibi lapi dis proprietates imbibunt, et hauriunt hinc effectum, ut partes contiguae contrario17 mundi plagas, quantumvis separentur, adament.
Problema X
Cur magnes (quem et sideritem plures appellant) vel acus, ad eius contactum attemperata non ortum potius, et occasum respexit? 198 An quia Ortus et Occasus non sit locus fixus et constans, sed ad commorantium situs varius, idemque mutabilis. Polus tantum inhaeret coelo firmiter, quem iuxta minerae suae naturam, et positionem lapis expetat, et adeum conversus capta iam quiete sistat.
Problema XI
199 Cur nautae isthoc artificio, obelo [S:53] scilicet ad magnetem attemperato, ad vadum, et cursum explorandum, tantopere utantur? Ut navium scilicet ductores, eousque provecti a terra, ut iam coelum undique, et undique pontus; stellarum indicio cursum moderarentur Cynosurae et Helices, nam septentrione perspecto, quem sagittae acumen ostendit, per ventorum ambitum caeteros subinde tractus facillime deprehendunt. 200 Proinde certiores fiunt quorsum illis velificandum, clavumque dirigendum. Hinc veteres quibus incompertum fuerat nauticae pixidis machinamentum, ut in alto lateque exspatianti pelago quorsum tenderent callere quoquo modo possent, stellas iuxta Borealem Polum. 201 Arcturum scilicet, et Helicen18, et Cynosuram accurate observabant, sicque Polarem locum adnotantes plagas reliquas facili negotio coniiciebant. Quid diceres si quemadmodum in salo navigantes nautica, ita per solum meantes terrestri pixide uti cerneres? 202 Siquidem in Saracenicis solitudinibus et siticulosis inviisque Arabiae desertis, quod nulla pateant inibi mortalium vestigia, quae illac transmeantium iter dirigant, cum vix dum impressa, Austro difflentur et evanescant. 203 Ob arenas nempe levi spirantis aurae flabello volubiles, ideoque delebiles, nautarum instar ignari viarum pedites, equitesque instrumentis, quibusdam, quasi nauticis quadrantibus, ad vestigandas orbis terrarum plagas, profectionemque dirigendam uti coguntur.
Problema XII
204 Sed cur sagittula, vel obelus a vero interdum Septentrione ad dexteram, ad sinistram quandoque se obliquando deflectit? An quia sagittula uti magnes, cuius est simia, non septentrionem ipsum, sed insulam quandam (quam Olaus magnus Gothus in sua Geographia magnetum odoratur, suapteque natura quoquo versus illam prospectare nititur. Ideoque quoniam insula ex auctore paulisper a Polo remota [S:54] sub longitudine grad.49 et meridiano Peloponnesum, urbemque Coronem intersecante sita est, iccirco citra eiusmodi meridianum nauticae pixidis Obelus (ut vulgo, seu nautico more loquar) Graecizat, ultra vero dictum meridianum, Maistrizat. 205 Porro insula sub ipso meridiano recta septentrionem respicit. Admirabar ipse olim vehementer hanc Obeli declinationem, qua menti imbecilli prae rei difficultate et obscuritate quaedam nox, et caligo offundebatur, visa mox Olai Geographia allatae rationis momento perinde ac radio tantisper disiecta et quietiorem animum, hactenus insedatum, reddidi. 206 Caeterum de eiusmodi nodo non ita facile solvendo peritiores nautas esse consulendos existimo, utrum diuturnum experimentum, quam attulimus causam approbet, an peculiare quidpiam; vel certius proferat. Tametsi non me latet quosdam de navigandi arte scribentes rem uti valde perplexam et impeditam in ancipiti reliquisse; usque adeo non antiquis incomperta modo et obscura, sed nobis etiam num dubia aeque, ac difficilior accidit. 207 Neque id sane mirum, cum sint eiusmodi artificia mechanica plane innumera, non quae vetustissimo in usu iam diu explorata, sed nuperrime a recentioribus excogitata, et quae in dies passim inveniuntur. Huius generis ars est aurum ab argento separandi, et internoscendi. Ars impressoria literas, imaginesque subiecto praelo typis excudens. Artificium saccari ex mellitis arundinibus coquendi: speculorum vitreorum planorum mixturae. 208 Ignis excussio per silicis collisionem fomiti fistulae, seu sclopetae admotus. Martium, et exitiale bombardae inventum fulguris aemulae. Omitto propugnaculorum, et bellicarum machinarum genera (quibus commentis Europa nostra tantopere gloriatur, novus Orbis sine fine miratur) et quidquid in dies novi vafra mortalium calliditas, inexplebilis cupiditatum Charybdis, et venter artifex (convivantis, et propinantis Epicuri Deus) per insaturabile abdumen excogitat. [S:55]
Problema XIII
209 Cur sagitta pixidis, seu magnes poculo innatanti impositus a situ suo detortus non ad eundem statim rediens conquiescit, sed primum, rursusque ac denuo praeterit? Ex impetu id profecto virtutis, lapidem vel ferrum moventis emanat, non secus ac appensum pondus si a perpendicularitate dimovetur, ad eam regrediens illico non sistit, sed suopte impetu ultra citraque rediens remissa tandem vi in perpendiculo stabilitur. Messanae in freto Siculo, 4 Nonas Maii 1569
De iride, vel arcu pluviali problemate
210 Huc spectaret aureus de iride, vel arcu coelesti tractatus, caeterum quia ad calcem libri Photismorum de lumine et umbra (quem ab umbris in lumen dudum laudabiliter vindicavit Io. Bapt. Airolo19) adpingitur, omittendum magis, quam rursus cudendum consentaneum duxi, cum impressorum, qua hic premimur inopia. 211 Tum vehementi quo in flammor desiderio, ut caetera, quae in arculis delitescunt, iacturae, et tineis obnoxia, eruditissimi Philosophi, et celeberrimi Mathematici monumenta immortalitate et luce dignissima, in Theatrum suismet induta cothurnis propalam, quam ocyssime prodeant doctiorum animos oblectatura. 212 Illudque praesertim (quod nunc depromendum typis transcribitur) Iuditiariae compendium ex optimis quibusque auctoribus decerptum, in quo de naturis signorum et domorum 12 septemque planetarum, constellationum, aspectuum, directionum, profectionum, foroscoporum, electionum et quaestionum cum regulis ad agricolas medicos, nautas et milites pertinentibus, exclusis tamen superstitionibus. 213 Vale candide Lector, et hisce splendidis Maurolyci fontibus hortos tuos irrigato, mihique a Deo Opt. M. incolumitatem, communi omnium caussa expostulato.
Finis
|
Inizio della pagina |