74
9
Perpendicularis a centro sphaerae ad basim octahedri potentialiter tripla est ad perpendicularem ab eodem centro ad basim pyramidis in eadem sphaera locatae.
Nam, per praemissam perpendicularis octahedri ad semidiametrum sphaerae potentia est sicut 3 ad 9. Per antepraemissam autem, semidiameter sphaerae ad perpendicularem pyramidis, potentialiter est, sicut 9 ad 1. Per aequam ergo proportionem, perpendicularis octahedri ad perpendicularem pyramidis, potentia. Sicut tertium ad unum, sicut proponitur.
|