F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Euclidis regularia solida Liber decimusquartus 6
<- App. -> <- = ->

6

7 Sphaerae semidiameter ad perpendicularem a centro ad basim octahedri [circumscripti2], potentia triplum est, unde latus ipsius solidi ad eandem perpendicularem potentia sextuplum erit.

[73] Nam per 17am praeteriti, semidiameter sphaerae ad latus octahedri potentia est, sicut 3 ad 6 latus autem octahedri ad semidiametrum circuli, qui basim octahedri circumscribet per 15am praemissi, est sicut 6 ad 2 in potentia. 8 Ergo, per aequam proportionem, semidiameter sphaerae ad semidiametrum dicti circuli, est sicut 3 ad 2. Sed per penultimam Primi, quadratum semidiametri dicti circuli cum quadrato perpendicularis aequum est quadrato semidiametri sphaerae. Igitur quadratum semidiametri sphaerae ad quadratum perpendicularis triplum. Quare latus octahedri sexcuplum potentialiter ad eandem, sicut proponitur.

Inizio della pagina
->