F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Euclidis regularia solida Liber decimusquartus 21
<- App. -> <- = ->

21

38 Tripla ratio dupla est eius, quam habet cubica superficies ad pyramidis superficiem in eadem sphaera.

Nam, per 16am huius, sesquitertia ratio, scilicet 12 ad 9 dupla est eius, quam habet cubica superficies ad octahedricam superficiem. Item per corollarium 10ae ratio 9 ad 4 dupla est eius, quam habet octahedri superficies ad pyramidis superficiem. Per aequam ergo proportionem, ratio 12 ad 4 hoc est tripla, dupla est eius, quam habet cubica superficies ad pyramidis superficiem. Quod est propositum.

Inizio della pagina
->