F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Euclidis regularia solida Liber decimusquartus 14
<- App. -> <- = ->

14

21 Quod sub perpendiculari a centro basis octahedri ad latus, et sub ipso latere comprehenditur, rectangulum est totius solidi areae pars duodecima.

A centro basis octahedri e ad latus fg cadat perpendicularis eh. Aio, quod id, quod sub eh, fg comprehenditur, rectangulum est totius octahedri superficiei pars duodecima. Patet haec, sicut praecedens. Habet enim tota octahedri superficies viginti quattuor triangula aequalia singula ipsi triangulo efg adducta 41a Primi. [S:127] 22 Manifestum est ergo, quod cubica superficies ad octahedri superficiem, est sicut rectangulum, quod sub latere cubi et ei perpendiculari a centro comprehenditur, ad rectangulum quod sub latere octahedri et ei perpendiculari a centro circuli continetur.

Inizio della pagina
->