F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber quartus | 32 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
32a Ellipsis, vel circulus uni contrapositarum sive tangendo sive secando coincidens164: reliquae ipsarum non coincidet ad plura puncta, quam duo. Sint contrapositae a b. // Ellipsis autem vel circulus tangat, vel secet ipsarum unam utpote a. // Dico iam quod talis ellipsis, circulusve non coincidet ipsi b ad plura, quam duo puncta. // Namque ellipsis ea vel circulus a coincidentia sectionis a egrediens ita165circumfertur, ut adversa concavitate sectioni b ad plura, quam duo puncta, per 29am huius coincidere non possit. // Idem ostenditur de parabola, sive hyperbola, quae uno tantum crure [A:109v] coincidet166 uni contrapositarum: nam altero crure non in pluribus punctis quam duobus coincidet reliquae. // Quemadmodum de ellipsi circuloque proponitur demonstrandum167.
Corollarium
Unde manifestum est, quod coni sectio vel circulus contrapositis non coincidit ad plura puncta, quam quatuor.
|
Inizio della pagina |
-> |