F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber quartus 16
<- App. -> <- = ->

16a Sint rursus contrapositae a b et punctum d in una non tangentium85: et dbc sectioni ad unum solum punctum b coincidat aequidistans existens alteri non tangentium86: et gdth utrique sectionum coincidat: sitque ut gd ad dt sic gh ad ht et ipsi db aequalis sit bc: tunc ducta per c h coincidet sectioni, ut pote apud z et aequidistans erit non tangenti87, in qua punctum d et zd tanget sectionem.

Ducatur enim tangens dz. // Et per z punctum agatur linea aequidistans non tangenti88, in qua punctum d. // Quae utique veniet, per c h puncta. // Si enim non eat per c [S:136] punctum: tunc per 34am tertii89 Conicorum bc non erit aequalis db. // Si autem non eat per punctum h tunc per 36am eiusdem, non erit, ut gd ad dt sic gh ad ht. // Quae sunt contra hypothesim: // si autem per neutrum eat: utraque absurditas accidet. // Omnino igitur per utrunque punctorum c h veniet. // Itaque hc aequi[A:105r]distat non tangenti 90, in qua punctum d. // Coincidit sectioni apud z et zd tangit sectionem: // sicut proponitur.

figura 18

Inizio della pagina
->