F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber secundus | 44 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
43a Si unam ex contrapositis ad coniunctionem linea secet ad duo puncta: per centrum autem duae, una scilicet ad mediam secantem287; altera vero penes secantem ducatur288; ductae coniugatae diametri contrapositarum erunt.
[S:72] Sint ad coniunctionem contrapositae sectiones a b g d. // Ipsamque a secet apud ez linea quaedam. // Quae apud h bifariam secetur. // Sitque centrum t. // Et coniungatur th. // Et ipsi ez aequidistans ducatur gt. // Dico iam quod at tg coniugatae sunt sectionum diametri. // Nam cum diameter sit at secetque per medium ipsam ez iam per 5am huius, tangens apud a aequidistans erit ipsi ez et perinde289 ipsi gt. // Itaque cum in contrapositis ad coniunctionem, per centrum t duae agantur lineae, una per tactum a scilicet at altera tg penes tangentem apud a. // Iam per 20am huius, ipsae gt ta sunt coniugatae sectionum diametri. // Quod erat demonstrandum.
|
Inizio della pagina |
-> |