F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber primus | 3 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
3a Si conus plano secetur a vertice; sectio triangulum est.
Conus, cuius vertex a basis autem circulus bg plano secetur per punctum a faciente sectiones in superficie quidem lineas ab ag in basi autem lineam bg. Dico quod triangulum rectilineum est abg. Ducatur enim a vertice a ad punctum b recta: cadet utique41 per antepraemissam in ipsa conica superficie: cadet eadem et42 in secans planum: cum a b puncta sint in ipso secante plano: igitur communis sectio conicae superficiei et secantis plani ipsa videlicet linea ab recta est: similiter et ag43 recta ostendetur. Recta item et44 bg cum sit duorum planorum communis sectio. Triangulum igitur rectilineum est abg quod erat ostendendum.
|
Inizio della pagina |
-> |