F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber primus 1
<- App. -> <- = ->

1a Quae a vertice conicae superficiei ad puncta, quae in superficiem sunt, ducuntur, lineae rectae in ipsa sunt superficie.

figura 1

In conica superficie, cuius vertex a punctum26: assumatur b punctum; et27 ducatur recta agb.

Dico quod agb recta est in conica superficie.

Non enim sit28; si possibile est. Et per diffinitionem, quae conicam superficiem describit, esto recta dae per circulum ez ducta, manente puncto a ibitque per punctum b.

Quo fiet, ut duarum agb et ab rectarum [S:7] iidem sint termini: quod est absurdum.

Non est igitur Agb recta extra superficiem. Utique ergo in ipsa superficie29: quod est propositum.

Corollarium

Et perinde manifestum est, quod si a vertice conicae superficiei ad punctum, quod sit intra superficiem, ducatur recta, cadit intra superficiem: si vero ad punctum, quod si extra superficiem; erit etiam30 utique linea extra superficiem.

Inizio della pagina
->