F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber primus 17
<- App. -> <- = ->

[A:11v] 17a Si in coni sectione a summitate ducatur linea ordinate applicata; extra sectionem cadet.

figura 23

Sit coni sectio, cuius diameter ab perque sectionis270 verticem a ordinate applicata ducatur ag.

// Dico iam quod ag extra sectionem cadet.

// Cadat enim, si possibile est ag intra sectionem ad punctum g periferiae. // Quoniam itaque a contingenter271 relicto puncto [S:19] g in periferia sectionis ducta est ordinate applicata ga ad diametrum ab. // Propterea iam per 7am huius, ipsa ga bifariam secabitur ad ipsa ab diametro272 omnis enim ordinata intra sectionem bifariam secatur a diametro: sed hic ag non secatur bifariam ab ipsa ab diametro,273 quod est absurdum. Non igitur ag intra274 sed extra sectionem cadet: quod erat demonstrandum.

Manifestum est ergo, quod ad summitatem sectionis ordinate applicata, in ipsa summitate contingit sectionem.

Inizio della pagina
->