F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Praeparatio ad Archimedis opera 40
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XL.

Similes sphaericae portiones sunt cubis diametrorum proportionales.

Nam cum sphaerica portio (per definitionem in praemissa assignatam) sit relictum solidum post coni a sphaerali cuneo abscissionem, atque per praecedentem, tales cunei, per 35. aut tales coni (quia similes) sint diametrorum basium , et etiam sphaerarum cubis proportionales, hoc est, cum tota sint abscissis proportionalia; erunt, et relicta totis proportionalia, hoc est, sphaericae portiones dictarum diametrorum cubis proportionales. Quod proponitur demonstrandum.

Cum igitur similes sphaericae portiones hemisphaeriis minores sint diametrorum cubis proportionales, erunt et relictae sphaericae portiones hemisphaeriis maiores iisdem cubis proportionales.

Inizio della pagina
->