PROPOSITIO XXXIII.
Esse aliquem cubum, qui ad datum cubum datam habeat rationem.
Sit data ratio, quae magnitudinis A ad magnitudinem B. Datus cubus lineae C. Erit iam per quintam huius, sicut A ad B, sic linea C ad aliquam lineam, quae sic D. Itaque ipsis C, D, per quamvis sex praecedentium, interiacebunt duae mediae proportionales, quae sint E, F: eritque per 36. undecimi Euclidis sicut C ad D, hoc est, sicut A ad B, sic cubus C ad cubum E. Igitur cubus datus C ad cubum E, datam habet rationem, quae A ad B. Quod est propositum.
|