F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Praeparatio ad Archimedis opera Prooemium
|- App. -> |- = ->

[S:1]

FRANCISCI

MAUROLYCI

MESSANENSIS,

PRAEPARATIO AD ARCHIMEDIS

OPERA.

PROOEMIUM.

ARCHIMEDES SYRACUSANUS acutissimus geometra, machinator praestantissimus, ac syderum speculator clarissimus extitit. Qui cum M. Marcellus Syracusas obsideret, machinis ingeniose inventis diu patriam tutatus est: nam saxorum iactu, ferrea manu comprehensis navigiorum hostilium malis, telorum iaculatu per murorum rimas ad id factas, hostem admiratione pariter, ac terrore concusserat, ut Livius ait. Is idem portentosae magnitudinis navim ab Hierone Rege constructam, solus, machinis sua una manu correptis deduxit; ut Moschion multis refert. Sphaeram, in qua motus omnes astrorum repraesentarentur, fabricavit; de qua extat Claudiani Epigramma. Coronam auream a dicto Rege Diis dicatam ab artifice vitiatam, novo, miroque ingenio coarguit, ut Vitruvius refert. Sed non omnia eius inventa litteris mandata sunt, tam scilicet mechanica, quam geometrica. Demum post triennium, captis Syracusis Philosophus illustrissimus ab imprudente milite, geometricis lineamentis in pulvere descriptis, intentus, dum interrogatus, quis esset, nomen suum edere differt, illumque ne lineas disturbaret, oraret, peremptus sanguine proprio deductas formas saedavit. Sic vir praeclarus, quem apprime incolumem romanus ductor cupiebat, quemque servari praeceperat, ingenio, et arte, et salutem, et interitum sibi comparavit: non defuit tamen ductoris munificentia erga perempti cognatos; quippe quos, et honore decoravit, et praesidio iuvit; ut Livius, Valerius, aliique historici prodidere. Sed intentum nostrum est commemorare huius egregii Philosophi monumenta, quibus praecipue nomen suum immortalitati mandavit; et quorum parcius mentio fit in historiis. Eius itaque operum in ordine primum, est tauomicronupsilon kappaiotakappalambdaomicronsigma muepsilontauroetasigmaetasigma hoc est, Circuli dimensio; in quo demonstrat circulum esse aequalem triangulo orthogonio, cuius eorum, quae circa rectum angulum, laterum, unum aequale est circuli semidiametro, alterum peripheriae. Secundo loco ponendum est opus piepsilonroiota sigmaphialphaiotaroalphaiota, kappaalphaiota kappaupsilonlambdaiotanudeltaroomicronsigma, hoc est, de Sphaera, et Cylindro, ad Dositheum, in quo demonstrat sphaerae superficiem quadruplam esse suo maximo circulo: et cylindrum eiusdem crassitudinis, axisque cum sphaera esse ad eam sesquialterum. Et alia circa sphaerica segmenta. Ex quo tantum gloriae sibi comparasse visus est Archimedes, ut qui rem in geometria praecipuam primus omnium demonstraverit, ut eius sepulchro, sphaeram, et cylindrum insculpi mandatum sit. Cicero id sepulchrum, dum Siciliam peragraret, a se inter dumeta inventum memorat. Tertium in ordine ponimus opus piepsilonroiota iotasigmaomicronroroomicronpiiotakappaomeganu, [S:2] hoc est, de aequiponderantibus: in quo praeceptum tradit inveniendi centra gravitatis in rectilineis, planisque figuris. In quo quidem mirum est, ab eo centra solidorum fuisse praetermissa. Quartum erit tauepsilontauroalphagammaomicronnuiotasigmamuomicronsigma pialpharoalphabetaomicronlambdaetasigma, hoc est, Quadratura Parabolae, ubi demonstrat, parabolen esse sesquitertiam ad triangulum rectilineum eiusdem basis, ac celsitudinis; utiturque in demonstratione tum doctrina aequiponderantium, tum geometrico syllogismo. Quem libellum scribit ad Dositheum, faciens mentionem de morte Cononis, ad quem antea scribere consueverat, quorum uterque in geometria versatus, et Archimedis familiaris extiterat. Quinto his loco succedit opus piepsilonroiota epsilonlambdaiotakappaomeganu tauroalphamumuomeganu, hoc est, de spiralibus lineis; ubi rectas quasdam spiram tangentes peripheriis circularibus aequales esse demonstrat: item primam spiram esse tertiam partem sui circuli; secundam spiram ad suum circulum esse sicut septem ad duodecim: itaque deinceps: nam cum circuli sint in proportione quadratorum numerorum, ipsae spirae consistunt in proportione hexagonalium aequiangulorum. Hunc quoque libellum misit ad Dositheum, faciens item Cononis mentionem, qui morte praereptus, ea inexplicata reliquerat. Sextum in ordine facio libellum piepsilonroiota kappaomeganuomicronepsiloniotadeltaepsilonomeganu kappaalphaiota sigmaphialphaiotaroomicrontauiotadeltaepsilonomeganu, hoc est, de Conoidibus, et Sphaeroidibus figuris, quem et ad Dositheum praedictum misit; in quo multa de proportione circulorum, et ellipsium inter se demonstrat. Item, solidum parabolicum esse sesquialterum ad suum conum. Et alia de proportione, tam hyperbolici, quam sphaeroidis solidi ad conum suum: acutissima quidem, et tanto ingenio digna inventa. Septimum erit opus de numero Arenae, in quo plus admirationis Titulus affert, quam liber ipse Speculationis, ad Gelonem Regem inscriptus. Multa in eo de magnitudine Terrae, ac luminarium: quae quoniam ea tempestate nondum satis perspecta fuerant, culpa tempori, non Philosopho imputanda. Addendum postea opus piepsilonroiota iotasigmaomicronpiepsilonroiotamuepsilontauroomicronnu, hoc est, de figuris aequalis ambitus, quod ab aliquibus Archimedi, ab aliis vero, et verius, Theoni Alexandrino attribuitur. In quo ostensum est, inter planas figuras isoperimetras, circulum, inter solidas vero, sphaeram esse capacissimam. Et tandem nonum, et minime praetermittendum, piepsilonroiota kappaalphatauomicronpitauroomeganu kappaalphaupsilonzetaiotakappaomeganu, hoc est, de Speculis comburentibus; quod aliqui Archimedi; alii verius, Ptolomaeo adscribunt; in quo docet, speculo ad comburendum efficaci dandam esse formam concavam a parabola descriptam; quippe in quam Solares radii ad aequidistantiam incidentes ad idem punctum reflectuntur; in quo collectus ex plurima luce calor potentissimus sit ad comburendum fomitem ibi appositum. Eutocius Ascalonita Commentarios scripsit in opera de Circuli dimensione, de Sphaera, et Cylindro, de aequiponderantibus, ubi multa plus obscuritatis, quam aut iucunditatis, aut utilitatis habentia, et nihil ad intelligentiam authoris spectantia, intermiscuit. Haec ego omnia cum vidissem, conatus sum ad faciliorem intellectum multa lemmata adiicere, multa ab Archimede omissa demonstrare, tum in aequalium momentorum negotio centra solidorum tractare, rem ab illo praetermissam. In libello de Sphaera, et Cylindro usus sum faciliori via; in quo, ne quis arbitretur me inconcessibilia principia postulasse, si cuilibet superficiei aliquam sphaericam, aut conicam, aut sphaericae portionis superficiem aequalem esse supponam, aut conicam, sive cylindricam sub data celsitudine. Demonstrabimus, et hic ipsa principia. Item datis duabus superficiebus, superficiem esse uni datarum similem, et alteri aequalem. Datisque duobus solidis, aliquod solidum esse uni datorum simile, et alteri aequale. Ad quod cum necessaria sit duarum mediarum proportionalium inventio, id ipsum problema ex veterum philosophorum traditione tractabimus, ut Eutocius memoratus in Commentariis scripsit. Praemittemus autem principia, quae, ut facile concessibilia postulavimus.

Inizio della pagina
->