F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Archimedis de momentis aequalibus | Liber quartus | 18 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
PROPOSITIO XVIII.
Si in quolibet cono ducatur planum basi aequidistans, et ita secans conicum axem, ut portio ad basim recepta sit tertia pars reliquae: centrum facti circuli erit centrum coni.
Sit conus ABC, cuius basis AB circulus; vertex C punctum, secetque conum aequidistans AB circulo planum faciens circulum DE, secansque conicum latus AC in puncto D: itaut AD sit pars tertia ipsius DE: sitque centrum circuli DE punctum F. Aio quod F centrum est, et coni ABC. Coniungatur enim CF, et producatur, erit enim axis coni, cadetque in centrum basis AB, quod sit G: itaque si F non est centrum coni ABC; sit, si possibile est, aliud quam F punctum, quod sit H, ubicumque cadat, et coniungatur FH, et producatur, donec ipsi AL, quae axi conico CG aequidistat apud L punctum coincidat, et ulterius: item coniungatur AG, cui apud K coincidat ipsa HK aequidistas ipsi CG; quibus peractis, sicut est linea AK ad lineam KG, hoc est sicut linea LH ad lineam HF; sic stet pyramis quaedam laterata ABC intra conum descripta ad solidum M; et rursus sectis arcubus circuli AB singulis bifariam, iterum, atque iterum, inscribatur intra conum pyramis laterata, donec relictae portiones inter superficiem pyramidis, et coni sint minus solido M: quo facto pyramis talis, quae sit ABC habebit rationem maiorem ad relictas portiones, quam linea AK ad lineam KG, hoc est quam LH ad HF: sit ergo sicut pyramis ipsa ABC ad [S:172] relictas portiones, sic linea NH ad lineam HF; cumque centrum totius coni sit H, centrum autem unius partium; scilicet pyramidis ABC: sit F per praecedentem, (quandoquidem F centrum circuli DE est per corollarium secundae secundi aequalium momentorum, centrum rectilinei DE) necesse erit ut centrum reliquae partis, scilicet relictarum portionum sit N punctum: secus enim non essent gravia reciproca distantiis, quibus eorum centra absunt a centro communi: quod esset absurdum per 27. primi momentorum aequalium.
Et si N centrum est relictarum portionum, sic centrum gravitatis est extra ambitum gravis. Quod per ultimum postulatum, est inconveniens: similiter demonstrabimus, quod centrum coni ABC nullum aliud esse potest, quam ipsum F punctum: erit ergo ipsum F punctum; sicut proponitur demonstrandum.
COROLLARIUM.
Manifestum est igitur, quod centrum gravitatis coni est in illo puncto unici axis, quod sic secat ipsum, ut portio ad basim recepta sit tertia pars reliquae. |
Inizio della pagina |
-> |