PROPOSITIO XX.
Si per centrum gravitatis trianguli cuiuslibet linea ducatur uni laterum aequidistans: portiones ipsius ductae a centro ad latera trianguli receptae invicem aequales erunt.
In triangulo ABC ducatur per centrum unilaterum ut pote ipsi AC aequidistans linea DE: aio quod DE bifariam secatur in centro: nam per 13. huius; quoniam DE linea it per centrum trianguli ABC: portio BD dupla erit ipsius DA: et similiter BE ipsius EC: igitur per 18. huius, centrum trianguli ABC, erit punctum, ut pote H, in quo DE per aequalia dividitur: aequales ergo sunt DH, HE: et hoc fuit demonstrandum.
|