F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de momentis aequalibus Liber primus 36
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XXXVI.

Quam multiplex est pondus ponderis ad idem spatium: tam multiplex est momentum momenti.

figura 33

Sit ipsius ponderis A multiplex pondus ADE, ad spatium AC: aio quod tam multiplex est momentum ponderis ADE, ad momentum ponderis A: quod sic ostenditur: assumatur quodvis spatium CB, et comperiatur per antepraemissam, pondus ipsi A aequiponderans ad spatium CB, quod sit B; et dividatur pondus ADE, in partes ipsi A aequales, et iam unumquodque ponderum A, D, E, aequeponderabit ponderi B: et ideo per diffinitionem, momenta ponderum A, D, E, aequalia erunt: sunt vero, et pondera aequalia A, D, E: et sicut igitur pondus ADE, triplum est ponderis A, ita et momentum ponderis ADE, triplum est momenti ponderis A:

Similiter idipsum ostendetur de multiplicibus secundum quemlibet numerum sumptis: assumpto ad quodlibet spatium pondere ipsi A aequeponderante, per 34. praemissam, vel si lubet constituto pondere B, et ad invento, per praecedentem, spatio BC: unde servato semper spatio AC ipsum pondus A immutatum semper servabit hanc [S:103] collationem ad sua multiplicia in pondere, et momento cuiuslibet ponderis ad congruum spatium aequaliter contrapendentis. Vel si mavis servare spatium BC augebis pondus B, spatiumque CA produces per praecedentem. semper enim aequeponderante B pondere ipsum pondus A producto spatio AC maiori ponderi aequeponderabit, et perinde maiori momento dotabitur, semperque pondus ponderis totuplex erit, quotuplex momentum momenti: sicut proponitur.

Inizio della pagina
->