F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Super Optico Negocio et Iride Problemata |
App. | = |
[S:81] [C:21v] F<rancisci> M<aurolyci> Super Optico Negocio et Iride Problemata1
Quae2 nam sunt partes Perspectivae3? Nonne 4or4, quarum 1a de visu et visibilibus5. 2a de lumine et umbra. 3a de specularibus reflexionibus. Postrema de Diaphanis, ac radiorum fractionibus agit? Cur6 nam optica ratio difficilis? An quia indiget tam physicis quam mathematicis argumentis, et idcirco7 media, seu potius mixta vocatur scientia? Quod8 nam in huiusmodi speculatione fuit maxime admirabile? An fortasse organi visualis structura, et compaginatio. In qua Dei Opt.9 Max.10 ministra natura se maxime sagacem, et ingeniosissimam praestitit? Et ob id rationem ibi visibilium, luminis, reflexionis, ac fractionis concurrere opus est? Quod11 nam in opticis fuit difficilimae12 demonstrationis? An fortasse iridis ratio quoad13 formam, magnitudinem ac14 colores; quandoquidem in eius generationem convenit tota Perspectivae consideratio, scilicet15 visus, lucis, specularis, et perspicui corporis. Et de quo16 sicut multi scribunt; ita nemo satis demonstrat? Quae17 causa generationis iridis? An vehementissima lux solis per expeditum aerem in roridum cadens, et ad visum reflexa? Sicut18 fit cum quis ore versus umbrosum locum ad solem aquam aversus irroret19? Cur20 nam iris circularis? An quia aequales reflexionum anguli quas ratio specularis postulat,21 non nisi per circularem ambitum fieri possunt: atque intelligendum est, solares radios per cylindricam superficiem in aerem roridum cadentes inde ad oculum nostrum in conicam formam reflecti. Et iridem esse basim communem cylindri simul et coni; ita ut coni vertex sit in centro visus; et centra tria, solis, visus, atque22 iridis sint in una recta, quae cylindri, conique communis est axis? Quae si ita se habent, falso Plinius, Averroes, Ioannes Petsan, multique expositores, et opticorum authores23 hanc iridis rotunditatem concavitati nubis attribuunt. Unde enim nubes concavam formam, quasi sphaerae24 adipisci potest? Aut ubi quis in aerem subobscurum25 aquam ad solem irrorat, et generat iridem, numquid ibi concava nubes adest? Cur26 nam27 iris non apparet maior semicirculo? An quia humilitas oculi non recipit nisi dimidiatum conum, et dimidiatum cylindrum; et ideo dimidiam basim et dimidium iridis ambitum; et excelsior oculus videret maiorem portionem. An28 quandoque maior semicirculo? Maior quidem ab oculo in summitate [C:22r] montis constituto, et iridis partem in ima valle cadentem, despiciente29. Item30 cum aquam irroramus aversi a sole in subobscurum31 locum32, undique, hoc est, superne, inferne, ac lateratim iridis ambitum conspicere solemus33. Cur34 sole in Horizonte ad ortum vel occasum constituto, iris in opposita parte, ad altitudinem ferme dimidii anguli recti, hoc est, 45 graduum apparet? An fortasse, quoniam35 ad talem angulum facta reflexione solaris radii a globulis stillicidiorum ad oculum, in singulis illis quamvis minimis corpuscolis fit reflexio in concavo per latera, et angulos octogonae figurae, in quibus saepius repetita fortificat apparentiam reverberati luminis; quippe quod ad aliam figuram, et ideo36 ad angulum alium37, quam praedictae celsitudinis non facit? Cur38 quanto sol altior est, tanto inferior, tantoque minor semicirculo ap[S:82]paret iris? An quia depresso magis cono, cuius basis est iris, de tali basi, et ideo39 de ipsa iride minus quam semicirculus spectari potest40? Unde quoniam crescente altitudine solis, decrescit altitudo iridis ad aequalem mensuram: semper enim41 hae duae altitudines coniunctae faciunt ferme42 angulum recti43 dimidium. Quare si solis altitudo sit quasi dimidium angulum recti44, aut maior, impossibile est iridem apparere. Atque ideo45 circa meridiem apparere non potest, nisi solis altitudo meridiana46 sit inferior47 dicto dimidio, quod nobis accidit in tropico 48, et in parallelis paulo superioribus. Sed cur49 altitudo iridis iam50 per experientiam51 observata52 est aliquanto minor53, quam dimidium recti? An quia54 fortasse, quoniam55 stillicidia56 cadendo a sphaerica forma57 variantur aliquanto ad ovalem; et ob id variatur angulus reflexionis, et proinde altitudinis? Cur58 iridis colores sunt quatuor:59 croceus, viridis, caeruleus, ac purpureus? An fortasse, quoniam60 dum radii solis61, servato reflexionis62 angulo praedicto, se invicem in quodam termino secantes ita cadunt in ambitum, in quo generatur iris, ut radii contingentiarum corporis63 solaris (qui sunt densiores) faciant extremas zonas iridis, scilicet supremam64, croceam; et intimam65 purpuream, quoniam ob densitatem ingerunt plus lucis, et proinde66 generant in dictis zonis67 duos colores luci68 magis similes, scilicet croceum ac69 purpureum. Sed in exteriori zona, quae maiorem habet ambitum, lux magis sparsa facit colorem magis sobrium, scilicet croceum quasi paleae: in interiori70 lux in minori spacio71 condensata magis inebriat colorem, atque ita rubicundiorem facit. At radii de media facie solis non tam72 ita densi in duas medias iridis zonas recepti, quoniam minus lucis, quam radii contingentiarum apportant, faciunt ibi duos colores a luce magis differentes, exterioris scilicet zonae viridem, qui debilior est;73 [C:22v] interioris autem caeruleum, qui74 fortior75. Quoniam ibi lux magis sparsa, minus; hinc76 coarctata, magis colorat. Nunquid77 secundaria iris generatur per reflexionem 1ae? An potius immediate generatur per lucem solis, sicut 1a? Sunt qui hanc, et sunt qui illam opinionem sequuntur. Cum enim secundaria nunquam appareat, nisi apparente 1a. Item78 cum colores in zonis secundariae habeant contrarium ordinem, sicut fit in simulacris in speculo reflexis: item79 cum colores iridis secundariae sint debiliores, sicut fit in luce a speculo 1m80 aut 2o81, et deinceps reflexa. Hae tres coniecturae faciunt, ut credatur82, secundariam iridem a primaria reflecti. Sed quoniam in primaria iride, illi colores83 non sunt tantae fortitudinis84 ut secundariam reflexionem, sicut lux vehementissima facit, generare possit85; nec specularis aliqua superficies subiicitus86, quae radios illos languidos colorum suscipere87 ac reddere possit88, idcirco asserimus, 2am89 iridem per 1ae reflexionem90 minime91 generari. Adde quod si 2a iris esset imago 1ae tanquam a speculo reddita, videretur non solum ordine colorum converso92, sed etiam contrario situ, et aversis a 1a bracchiis93. Nec quisquam imaginetur aut confingat sibi cavum in nube speculum. Namquam94 in pura irroratione (ut ore aquam irrorantibus experientia demonstrat) utraque iris apparet, ubi95 neque nubes, neque specularis concavitas adest. Dicendum ergo, utramque96 iridem fieri a reverberatione solaris lucis. Quod97 si utraque iris a sole est, curnam98 exterioris iridis colores sunt ordine converso? An quia eadem ratio accolorat proximos binos, efficitque99 croceum supremum interioris iridis, et croceum infimum exterioris colorem. Itemque viridem tam in hac, quam in illa iride100 sequentem. Unde in eadem successione sicut 3us color interioris, ita 3us101 ab infimo in exteriore caeruleus [S:83] est; atque ita supersunt infimus interioris, et supremus exterioris colores purpurei, sive rubri? Sed102 cur in exteriore103 iride colores magis ebrios recipiunt zonae superiores, et maioris ambitus, in quibus magis disgregata lux debet (sicut in interiore104) sobrios105 recipere? An fortasse, quoniam106 dictae zonae, quamvis107 maioris ambitus, minoris tamen sunt latitudinis. Atque ita sicut minor ambitus zonae in iride primaria; ita in hac minor latitudo coarctat locum, condensat lucem, et inebriat colorem? An quia crebior stillicidiorum occursus in hac, sicut in illa congregata magis lux colorem facit ebrium? Ec108 quae causa in exteriore109 iride zonam maioris ambitus efficit minoris latitudinis? Aut crebiorem ibidem stillicidiorum occursum? [C:23r] An fortasse110 ita postulat regula reflexionis, et anguli sub quo apparent visui colores? Ita quidem, ut anguli quantitate, (sicut exigit ratio) servata, zona111 talis cogatur latitudinem coarctare, aut crebrioris roris occursum suscipere, seu forte utrumque facere. Sed112 quanta est secundariae iridis altitudo? Sicut primariae, sole113 horizontem occupante, diximus altitudinem114 complecti anguli recti dimidium; ita huius altitudinem habere recti dimidium, et octavam experimento didicimus. Idquem115 fieri coniicimus, ut sicut ibi per figuram 8 laterum, ita hinc116 per aliam octogonae affinem117, et commensurabilem figuram repetita reflexio in singulis globulis concipiat coloris apparentiam. Quod autem aliquanto minor, quam dictum est, instrumenti observatione altitudo notescat, causam coniicimus, quod globuli ob casum fiunt118 longiusculae formae, atque ita variatur angulus reflexionis, et proinde celsitudinis. Cur119 exterioris iridis colores sunt languidiores, quam primariae? An quia (si modo verum est) illa120 est huius121 imago, et simulacrum122, et ideo123 debilius. Namque tam124 lux, quam125 color, quanto126 pluries reflectitur, tanto127 magis debilitatur et languescit; unde secundaria lux debilior fit128 quam primaria, et 3a quam secundaria129? An potius (quod verius existimo130) in exteriore131 iride colores idcirco132 sunt languidiores, quoniam propter maiorem ambitum lux disgregata debilitatur magis, et minus efficax est ad fortificandum colores? Quae133 nam concurrunt ad iridis generationem? Lux siquidem134 solis per purum aerem delata, irroratio opposita. Et ulterior opacitas. Prima causa est activa, altera passiva, tertia concurrit, sicut plumbum in tergo speculi, ut expressiores appareant colores. Cur135 exterior iris numquam nisi primaria apparente apparet? Primaria vero sine exteriore136 saepissime? An quia exterior, quoniam deficit fortitudine colorum, exposcit137 adiumentum et concursum fortiorum causarum, quae quoniam rarius concurrunt, rarius permittunt illam apparere, sed tunc tanto magis primariam, quae pleno concursu causarum non indiget138. Et quia ut plurimum fit, ut causae omnes, vel earum aliqua deficiat a perfectione, idcirco139 saepe contingit, ut causae dum satis sunt ad generationem primariae iridis, non sufficiant ad apparitionem languidioris, quae postulat plenas perfectasque causas? An quia exterior, ut aliqui autumant, est primariae idolum? Unusne140 est locus iridis, an diversis spectatoribus diversus141? Omnino quidem diversus, sicut in magno speculo, vel in142 magno lacu diversi diversis in locis vident143 solis, vel alterius rei simulacrum. Praeterea [C:23v] nonne diversi homines diversis in locis aquam irrorantes ad solem vident diversas irides? Nonne ad visionem iridis opus est lucem solis per aequales refractionum angulos reflecti ad visum, quod144 fieri minime potest, nisi tria centra, solis,[S:84] visus, et iridis sint in eadem recta linea, et proinde ut diversi spectatores diversificando lineas diversificent145 centrum, et locum iridis? Non enim colores iridis sunt in rorido aere, tanquam146 pictura in tabula, vel rubedo147 parieti vel subiecto adhaerens accidens. Sed variant pro situ spectantis locum, nunc hinc148 nunc ibi149 apparentes; sicut imago in speculo; ac150 sicut imago rei non colorat speculum; ita colores iridis non imprimuntur stillicidiis. Et sicut imago absque151 iactura speculi, ita et colores absque infectione stillantis aquae reflectuntur ad oculum. Bene igitur dixit Hieronymus Cardanus centra, solis, visus et iridis, in eadem iacere recta152; et iniuste reprehenditur sicut et in plerisque aliis locis153 a Iulio quodam Scaligero. Adeo facile labuntur in isthac154 philosphiae parte omnes illi155, qui diversa profitentur. Cur156 lunares irides fiunt rariores? An quia contingunt in pleniluniis, vel iuxta plenilunia; atque lucis lunaris debilitas ad eum effectum postulat auxilium fortium causarum, quae rarius concurrunt, scilicet lunam parum elevatam, irrorationem quietam, aerem expeditum, et a tergo irrorationis opacum? Cur157 non geminatur iris lunaris, sicut solaris? An quia debilitas lucis lunaris, quae secundaria est et aliena, non est tantae efficaciae, ut praeter 1am158 generet secundariam iridem, si modo verum est hanc per reflexionem gigni? An potius causae, quae ad 1am generandam raro (propter debilitatem lucis) concurrunt, vix aut numquam ad effectum secundariae perveniunt159? Cur160 poetae tribuunt varios, aut mille colores iridi? An quia color superior paulatim mutatur et transit in inferiorem, ut iunctura illa infinitas contineat varietates unde croceus paulatim flavescens transit in viridem: viridis sensim convalescens in caeruleum; caeruleus paulatim rubescens in puniceum? Quid quod in iride bene per omnes causas expressa subsunt adhuc interius aliae colorum zonae? Tales non semper apparent, nisi fortissimae causae concurrant. Dicendum est igitur, quod aut per affinitatem superiorum, aut per radiorum differentiam161 ab extremo solis contactu fiunt. Hinc Aristoteles162 in re163 tam dubia, tamque obscura, quamvis164 bene proponat, non tamen demonstrat. Hinc Plinius165, Averroes, Ioannes166 Petsan, aliique opticorum scriptores ad demonstrandam iridis rotunditatem, somniant et fingunt nubis concavitatem; et colorum rationem nemo intelligit, neque advertit167. Hinc Vitellio in suo tam ingenti, quam fastidioso ac prodigioso volumine, dum lineamenta multiplicat, laborem au[C:24r]get lectoribus, ac nihil demonstrat. Nam Euclides in Opticis et Catoptricis, et Ptolemaeus in speculis sapientius egerunt, hanc iridis curiositatem omittentes. Ad summam168, haec varietas colorum169 non provenit, nisi propter multimodam, reciprocam, ac pluries repetitam radiorum repercussionem; uti fit in quibusdam guttulis herbarum, in170 quibusdam171 diaphanis vitreis, aut crystallinis politis corporibus, in quibus radii ingredientes franguntur, et ingressi ultro citroque ab intrinsecis faciebus missi ac remissi vicissim, ac saepius quasi a speculis reflectuntur. Quod si per pennam candidam columbae, sive alterius avis oculo appositam perspicias lumen candelae, non ita longe positum, videbis inter plumarum lineas ac surculos illos crucem quandam mira colorum varietate (quales in iride sunt;) distictam. Qui non aliter fiunt, quam per lucem inter floccorum canaliculos receptam, ac multiphariam172 et successive incidentem, et alternis repercussam. Ad summam (ut in principio173 dixeram) cum inter considerationes Perspectivae obscurissima sit ea, quae de diaphanis agit; tum ea, quae de iride maxime difficilis est. Haec habui, quae super hoc, quantum ingenium meum valuit, elaborare possem. Neque de174 his plura discusseram in 2a parte libelli mei de Diaphanis. Sed in indice quodam operum Magistri Andreae Stiborii175 mentio fiebat de libro quodam demonstrativo super iridis theoria, et absoluto. 12 Octob. 1567176. Finis Maurolycus177 |
Inizio della pagina |