F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Photismi De Lumine et umbra Theorema 20
<- App. -> <- = ->

[S:15]

THEOREMA XX

59 Possibile est rei153 umbram conversam proiici.

figura 24

60 Sit lucidum AB, illuminatum vero CD lucido minus. Et per ipsa A, C et B, D ducantur radii AEF et BEG, sese in signo E secantes. Eritque ipsius CD umbra GF in plano GF. Cum igitur C signum in F, et154 D in G, umbrae[C:12v] extremum proiiciant, patet umbram rei conversam155 in situm proiici. Scilicet156 ne caeteris157 radiis umbra ipsa evanescat, intelligantur ipsi AEF et BEG umbram convertentes158 per foramen aliquod parvum transire, ut159 reliqui ab ingressu160 arceantur161.

Corollarium

61 Si igitur res162 inter lucidum et foramen existens quorsum163 libet moveatur, eius umbra ultra foramen in contrarium moveri spectabitur.

Inizio della pagina
->