F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Epistulae | Propriae | XX |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
XX.Francesco Maurolico a Marco Antonio Amulio Messina, 14 luglio 1564 Lettera di dedica del Martyrologium (Venezia, 1568) al Cardinale Amulio.
Illustrissimo Ac Reverendissimo Domino
D. Marco Antonio Amulio S.R.E. sub titulo Sancti Marcelli Cardinali amplissimo. Franciscus Maurolycus Abbas Messanensis. S.P.D.
Cum his annis praeteritis, Reverendissime praesul, ne ocio torpescerem, sed pro viribus aliquid in domini Gazophylatium mitterem, Marturologio emendando, quandoque operam dedissem. Animadverti in primis, quatuor eius opuscoli praecipuos nominari authore (Girolamo, Beda, Usuardo e Odone vescovo di Treviri) Quare cum libellus ipse post praecipuos authores, per tot scriptorum manus, per tot impressorum typos transierit, fieri non potuit, ne cum ignorantia, tum negligentia innumeris mendis vitiaretur, quae in propriis tam locorum, quam hominum vocabulis frequenter admittuntur. His ego consyderatis, cum Martyrologium, quod circumfertur impressum, cum plurimis manuscriptis ac vetustis exemplaribus contulissem, multa passim correxi. Nam pleraque propria provinciarum, urbium, fluviorum aut montium, et ipsorum etiam virorum nomina corrupta legebantur. Alicubi principum aut praesidum nome adieci, ut tempus dignosceretur. Nonnullorum confessorum aut martyrum memoriam, iam ab ecclesia receptam supplevi, utcumque per dignas fide historias notescere potuerunt. Item et nonnulla historiarum aut passionum circumstantias ita coaptavi, ut lector non solum festorum ephemeridem, sed etiam gestorum epitomen habere se iactaret. Ad haec multum mihi contulit, quaedam Primi cabilunensis episcopi topographia, qui centesimo fere ab hinc anno vixit, quae olim cum Geographia Ptolemaei consueverat imprimi, atquae Romae corrigente pluries impressa est. Visum autem fuit mihi opportunum, eam huic subnectere Martyrologio, tum propter correctionis testimonium, tum propter Sanctorum quorundam, quorum dies ignoratur, notitiam. Subiunximus his quaedam in prophetarum, Apostolorum, et discipulorum vitas argumenta. Item nonnulla reliquiarum loca ... Hortabantur me complures religiosi viri, ut correctionem hanc ederem, ac labore meo caeteris prodessim. Hortatus est saepe D. Franciscus Marullus, canonicus, atque protonotarius apostolicus primi ordinis et concivis noster. Hic fiduciam mihi praestitit, ut tibi lucubrationem istam dicare auderem, et a te receptam caeteris placituram non desperarem. Messanae 14 Iulii MDLXIIII.
|
Inizio della pagina |
-> |