F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Sereni cylindricorum libelli duo Liber primus 1
<- App. -> <- = ->

<PROPOSITIONES>

figura 1

1a Si binae rectae angulum continentes binis angulum continentibus singulae singulis et paralleli et aequales fuerint: quae ipsarum connectunt extrema et paralleli quoque sunt et aequales invicem.

Duae rectae ab bc duabus rectis de ef singulae singulis et paralleli sint et aequales, hoc est ab ipsi de et bc ipsi ef et parallelus et aequalis existat. Et connectantur ac df.

Aio ipsas ac df et aequales invicem esse et parallelos.

Connectantur enim ad be cf eruntque per 33am primi ad cf aequales et paralleli ipsi be. Quare ipsae ad cf ad invicem aequales et per 9am 11i paralleli erunt.

Rursum ergo per 33am primi ipsae ac df et aequales invicem erunt et paralleli; quod est propositum.

Inizio della pagina
->