F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Archimedis de lineis spiralibus liber | 30 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
PROPOSITIO XXX
239 Similiter, sumpta ex similibus spiris spiralia spatia, sunt sicut circuli a numero revolutionum dicti. 240 Nam spatia sub tali conditione consistunt in similibus circulorum frustis, et proportionalibus rectis ab initio spirarum ad earum peripherias ductis, clauduntur. Et ideo, per 26<am> huius, eamdem servant rationem ad ipsa circulorum frusta. Cumque singula similia frusta ad suos circulos unam sortiantur rationem, erit, ex aequo, eadem ratio spiralium spatiorum ad circulos, et permutatim spatia ad invicem, sicut circuli, quod fuit demonstrandum. |
Inizio della pagina |
-> |