F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Praeparatio ad Archimedis opera 12
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XII.

Cylindrorum similium superficies sunt quadratis, quae ex diametris basium, proportionales.

figura 7

Fiant ea, quae in x. praecedenti, et super circulos AB, CD, EF, GH, intelligantur similes cylindri erecti; et super figuras multiangulas AB, CD, EF, GH, intelligantur columnae lateratae cylindris inscriptae, et eiusdem altitudinis cum cylindris; et pro circulis, cylindricae superficies, quarum circuli sunt bases; pro figuris autem inter circulos descriptis sumantur columnares laterum superficies, quorum figurae sunt bases; et pro tertio postulato citetur prima huius. Et idem processus in demonstratione servetur.

Inizio della pagina
->