PROPOSITIO XXVIII.
Iisdem suppositis segmenta sectionis lineis coniungentibus angulos interiecta erunt in proportione sexagonorum numerorum aequiangulorum ab unitate ordinatorum.
Namque cum talia segmenta sint differentiae portionum a coniungentibus angulos ad verticem receptarum, et portiones ipsae per praecedentem, sint in proportione cuborum ab unitate dispositorum: iam talia segmenta erunt in proportione differentiarum, quibus differunt cubi numeri: verum differentiae, quibus differunt cubi numeri, ab unitate dispositi sunt numeri hexagoni aequianguli ab unitate ordinati, quemadmodum in arithmeticis nostris demonstravimus. Igitur, et memorata segmenta ordinatim sumpta erunt in proportione ipsorum hexagonorum ab unitate ordinatorum; sicut proponitur demonstrandum.
|