F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de momentis aequalibus Liber tertius 12
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XII.

In rectilineo ex trapetiis aequidistantium laterum bifariam ab axe diversorum composito centrum gravitatis est in axe.

Sit exempli gratia, hexagonum compositum ex duobus trapetiis AHGD, HEZG, quorum latera AD, HG, EZ aequidistantia secentur singula bifariam ab axe uno [S:142] TKL apud eadem puncta: aio quod huiusmodi hexagoni AHEZGD centrum est in ipso axe TL: nam per 2. huius, centrum trapetii AHGD est in axe partiali KL: centrum quoque reliqui trapetii HEZG est in axe TK: sed centra partium, et centrum totius sunt per 6. primi aequalium momentorum, in eadem linea: ergo centrum totius rectilinei AHEZGD est in linea TL.

figura 13

Quod fuit demonstrandum. Et similiter idem demonstrabimus de rectilineo ex quotcumque trapetiis composito, dum axis aequidistantia trapetiorum latera singula secet bifariam.

Inizio della pagina
->