Parallelogrammi propositi gravitatis centrum comperire.
Sit propositum parallelogrammum ABCD: oportet eius gravitatis centrum invenire. Ducatur diametrorum utralibet AC, quae bifariam secetur apud E punctum: quod per 3. huius, erit in parallelogrammo ABCD gravitatis centrum: quod comperiendum proponitur.