F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de momentis aequalibus Liber primus 30
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XXX.

Gravia aequeponderantia reciproca sunt spatiis, a quibus pendent.

figura 29

Gravia A, B aequeponderent ad spatia AC, CB: aio quod sicut est grave A ad grave B, sic est spatium BC ad spatium CA: nam cum gravia A, B aequeponderent a puncto C: erit per 11. huius, C commune centrum gravium A, B: ergo per 27. huius, sicut grave A ad grave B, sic spatium CB ad spatium CA: quod est propositum.

Inizio della pagina
->