F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de momentis aequalibus Liber primus 23
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XXIII.

Gravium inaequalium si maius a maiori pendeat spatio, deorsum feretur.

figura 21

Gravium inaequalium A, D maius pendeat a maiori spatio AC, ipsum vero B minus a minori spatio BC: aio quod AD grave deorsum feretur: ponatur enim A aequale ipsi B, et deorsum feretur A per praecedentem. Ergo a fortiori AD deorsum feretur.

Vel sic secta per medium AB in puncto E, fiet per 16. huius E centrum commune ipsorum AB tanquam unius; et quoniam D supponitur habere pro centro punctum A, quod est ipsius A gravis, et totius AD centrum: ideo per 15. huius commune centrum ipsorum AB et D duorum gravium erit in linea AE, coniungente scilicet eorum centra: sit ergo F centrum commune AB, et D gravium tanquam unius: unde rursum cum punctum suspensionis sit C, iam ut in praemissa per 2. huius erit F in perpendiculari a puncto C ad horizontem, et perinde AD grave deorsum feretur.

Inizio della pagina
->