F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Archimedis de circuli dimensione 1
|- App. -> |- = ->

[A:21v] [S:26]

1 ARCHIMEDIS DE CIRCULI DIMENSIONE LIBELLUS1

1a

Triangulum rectilineum descriptum super chordam portionis circularis semicirculo non maioris, eandem cum portione celsitudinem habens maius est quam dimidium portionis.

figura 1

2 Sit circuli abg cuius centrum d, portio abg non maior semicirculo, sectaque per 29am 3ii periferia abg bifariam in puncto b, ductaque chorda ag, connexisque ab, bg.

Aio quod triangulum abg maius est quam dimidium portionis abg.

3 Ducatur enim2 semidiameter db secans3 ag apud e et per signum b agatur ipsi db perpendicularis zbh, quae per 15am 3ii cadet extra circulum, eritque ipsi ag parallelus per 28am primi quando recti sunt anguli apud e, quoniam scilicet db bifariam secat arcum abg et ideo chordam ag, unde per 3am 3ii eandem ad angulos secabit rectos. 4 Itaque compleatur rectangulum azhg eruntque4 rectae az, gh extra circulum quoniam portio abg non est maior semicirculo. Maius ergo erit rectangulum ah portione abg. Sed per 41am primi triangulum abg dimidium est rectanguli ah. Ergo triangulum abg maius quam dimidium portionis abg, quod est propositum.

Inizio della pagina
->