F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Theodosii sphaericorum elementorum libri Liber primus Diffinitiones
|- App. -> |- = ->

[S:1r]

THEODOSII SPHAERICORUM ELEMENTORUM1

EX TRADITIONE MAUROLYCI

LIBER PRIMUS

DIFFINITIONES

1 Sphaera est figura corporea, una quidem superficie contenta, intra quam unum punctorum existit, a quo omnes lineae protractae, quae illi superficiei occurrunt, sunt ad i<n>vicem aequales.

figura 1

2 Et punctum illud est sphaerae centrum. 3 Diameter sphaerae est qu<a>elibet linea per centrum eius transiens ad superficiem sphaerae extremitates applicans. 4 Axis autem sphaerae est diameter fixa, super quam sphaera circumvolvitur. 5 Extrema vero axis poli dicuntur. 6 Polus circuli punctum est in superficie sphaerae, a quo omnes rectae lineae ad circumferentiam circuli protractae sunt ad invicem aequales. 7 Circulorum in sphaera a centro elongatio aequalis dicitur, cum perpendiculares, quae a centro sphaerae ad circulorum superficies protrahuntur, ad invicem sunt aequales.

figura 2

8 Circulus magis remotus a centro est, super quem longior cadit perpendicularis. 9 Superficies super aliam superficiem inclinata dicitur cum super communem sectionem superficierum quodlibet punctum signatur, a quo in utraque duarum superficierum linea recta perpendiculariter erigitur, 10 et tales duae lineae angulum continent acutum. 11 Inclinatio autem est angulus, qui ab illis duabus rectis lineis continetur. 12 Angulus inclinationis est differentia recti anguli ad angulum acutum. 13 Inclinationes autem superficierum aequales sunt, quae aequales angulos dicto modo suscipiunt. 14 Maior vero inclinatio, quae minorem suscipit angulum acutum, vel cuius inclinationis angulus maior est.

15 PETITIO

Super quodlibet punctum in superficie sp<h>aerae ad datum spatium circulum describere, 16 unde punctum illud polus erit.

figura 3

Inizio della pagina
->