F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Sphaericorum libri duo Liber secundus Prop. 5
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO V

19 Idem et aliter demonstrare. [S:54r]

figura 5

20 Ducantur a punctis b c d in ipsa descriptione circulorum maiorum arcus bg ck dh perpendiculares ad arcum ae. Quo facto iam per 7m praecedentis libri, erit sicut sinus arcus ba ad sinum arcus ad sic sinus arcus bg ad sinum arcus dh. Item sicut sinus arcus be ad sinum arcus ec sic sinus arcus bg ad sinum arcus ck. Nec non sicut sinus arcus cf ad sinum arcus fd sic sinus arcus ck ad sinum arcus dh. 21 Verum posito medio sinu arcus ck, ratio sinus arcus bg ad sinum arcus dh componetur ex ratione sinus arcus bg ad sinum arcus ck et ex ratione sinus arcus ck ad sinum arcus dh. Igitur et ratio sinus arcus ba ad sinum arcus ad componetur ex ratione sinus arcus be ad sinum arcus ec et ex ratione sinus arcus cf ad sinum arcus fd. Quod proponebatur hic et in praecedenti demonstrandum.

Inizio della pagina
->