F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Sphaericorum libri duo | Liber secundus | Praefatio |
|- | App. | -> | |- | = | -> |
MAUROLYCI SICULI SPHAERICORUM LIBER SECUNDUS
PRAEFATIO 1 De proportione, quam servat sinus aggregati1 ex arcubus acutum angulum comprehendentibus in rectangulo trigono sphaerali ad sinum differentiae eorundem arcuum, servato acuto, deinceps nobis disserendum est. Qui locus quamvis a Menelao minime sit praetermissus, nos tamen theorema illud nobilissimum, quod ipsi quintum est in ordine propositionum tertii libelli, aliter atque aliter demonstrantes multis rem speculationibus et quasi corollariis illustravimus. 2 Non enim parsimus oportunis praeambulis ad demonstrationem spectantibus: quo distinctis commodius propositionibus, omnia sint apertiora scituque iucundiora. |
Inizio della pagina |
-> |