F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Sphaericorum libri duo Liber primus Prop. 42
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XXXXII

264 Item si duorum coalternorum arcuum, qui ad angulum, ponatur maior et caetera, quae dicta sunt, sequentur.

figura 43

265 In eadem descriptione si arcus59 ak ponatur maior arcu cd, vel si arcus al ponatur maior arcu be: aio tunc quod maior erit sinus totus ad sinum arcus fe60 quam sinus arcus fb ad sinum arcus fe. 266 Nam si minor tunc per 40m arcus ak minor61 arcu cd. Quod est contra hypothesim. 267 Si aequalis tunc per 35m huius, arcus ak aequalis arcui cd. Quod rursus est contra hypothesim. 268 Superest ergo ut maior sit sinus totus ad sinum arcus fk quam sinus arcus fb ad sinum arcus fe. Quare per 39m huius, arcus cl maior erit arcu bk et sinus anguli akl maior sinu arcus fb nec non sinus anguli abc maior sinu arcus62 fk. Quae secutura suppositum dixerat propositio.

Inizio della pagina
->