DIFFINITIONES
6
Sinus rectus arcus cuiuspiam est dimidium chordae dupli talis arcus.
7
Unde duorum arcuum, qui coniuncti constant semicirculum idem est sinus sicut duorum arcuum circulum integrantium eadem est chorda. Et quadrantis sinus est circuli semidiameter qui sinus totus, sive sinus maximus vocatur. Sicut semicirculi chorda est tota diameter.
8
Sinus secundus arcus cuiuspiam est sinus complementi eius ad quadrantem, sive sinus excessus ipsius supra quadrantem.
9
Sinus versus arcus cuiuspiam est portio diametri inter arcum ipsum sinumque rectum recepta quae et excessus est semidiametri super sinum secundum sive congeries semidiametri et sinus secundi.
10
Sinus autem anguli cuiuspiam est ille, qui sinus est arcus, angulum ipsum subtendentis iuxta praedictas diffinitiones.
|