F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Photismi De Lumine et umbra | Theorema 7 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
THEOREMA VII 20 In circuli centro vel periferia signum existens singulas ipsius periferiae partes aequaliter illustrat.
21 In circuli BCD centro A signum, in eiusdem vero54 periferia B signum consistat. Aio quod tam A quam B signum periferiae BCD partes aequaliter illustrabit. Capiantur enim CD et DE, arcus invicem aequales, et agantur rectae AC, AD, AE, item BC, BD, BE, eruntque anguli CAD, [S:6] et DAE invicem aequales. et ideo sub iisdem comprehensi radii ad invicem aequales55. Per56tertium ergo57 suppositum, ipsi CD et DE arcus aequaliter illustrantur,58 item quia CBD et DBE anguli ad invicem aequales sunt, ideo ipsi CD et DE arcus ab ipso quoque B signo aequaliter[C:5v] illuminantur. Idem quoque de quibuslibet aequalibus circumferentiis ostendemus. |
Inizio della pagina |
-> |