F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Diaphaneon, seu transparentium libellus | Pars secunda | Additio alia post eandem 30am |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
77 ADDITIO ALIA post eandem 30am446 Secundariae447 iridis colores similes esse coloribus primariae, et iisdem rationibus procreari, verum ordine converso dispositos. Omnino igitur quidquid448 in 27a449 , 28a450 , 29a451 et eius additione, praemissis, quo ad latitudinem, locum, coloresque iridis primariae, quanta licuit perspicacia452, tradidimus. 78 Id453 totum penitus quo ad latitudinem, locum, coloresque huius secundariae iridis repetitum volumus. Omnia enim argumenta in praedictis propositionibus ad[C:48r]ducta, sicut ad illam iridem ita ad hanc faciunt. Hoc excepto, quod haec habet maiorem diametrum, ut per praecedentem suumque corollarium constitit, quodque huius zonae ordine converso disponuntur454. // Superest igitur ostendere huius ordinis conversi rationem. 79 // Quod enim duo medii colores, propter parciorem solis lucem et angustius stillicidiorum spacium455, sint a luce diversiores, quam duo extremi, qui456 plus lucis et latius rorationis intervallum sortiuntur (sicut in 29a457 eiusque additione ostensum est), commune est utrique iridi. // Sed in primaria iride zonae superiores viridem et croceum suscipiunt, inferiores458 autem ceruleum459 et ruffum460. // Contra vero in secundaria iride ceruleus461 et ruffus462 exponuntur463 superne, infra464 vero viridis et croceus. De primaria iride assignata est causa in 29a465 sumpta ratione ab ambitu. Nam cum duos medios colores eadem lucis et stillicidiorum numerositas466 facit, inferiorem ex illis inspissavit magis, minor ambitus faciens ex viridi ceruleum467. Cumque duos extremos colores maior lucis et stillicidiorum copia faciat luci conformio[S:62]res, inferiorem similiter condensavit magis infimae zonae angustia468, (nam in arctiori loco magis469 coalescit470 color) fecitque471 ex croceo rubrum. 80 // Quod cum ita sit in primaria iride, omnino mirabile videbitur in secundaria472 fieri contrarium. Quam ob rem473 in secundaria474 iride aliunde petenda est causa. Tale enim est negocium475 quod tractatur, ut, quemadmodum citharoedus476 eos tantum nervos tentando discurrit, quae477 consonent auribus, ita et hic vestigandae rationes, quae quam optime fieri [C:48v] potest, experientiae concordent, ut ab effectibus (ut saepe fit), ad causas procedamus. Nihil enim obscurius est, quod478 in Opticis479 rebus tractetur. Super quo etsi480 prisci authores481, et recentiores complures multa conscripserint, nemo tamen satis482 explicat rotunditatis, magnitudinis atque colorum causas. Ita res physico, geometricoque adiumento fulcienda venit multique multa falso super hoc opinati sunt. 81 Alii rotunditatem ex concavitate nubis arguentes, sphaericamque su[A:13v]perficiem somniantes. Alii colores ex densitate ac raritate aeris, quasi circularis zona discriminare possit483 huiusmodi raritatem. Alii secundariam iridem affirmantes esse idolum primariae. Quae omnia falsissima sunt. Diametrum vero (quod erat maximi momenti, et unde magna pars demonstrationis elici poterat) nemo, quem484 sciam vel485 observavit, vel demonstravit. Redeo itaque unde fueram digressus486, ut situm colorum secundariae iridis ratione aliqua comprobem. Aliquid enim experimento consonum vestigando divinabo. 82 // Quoniam itaque non usu venit hic ratio primariae iridis, quae in minore487 ambitu conspissat colorem superiorem, ideo quaeremus488 argumentum a densitate489, ac490 raritate stillicidiorum, a quibus per aequales angulos reflexio ad visum491 redit. Nam talis densitas aut raritas ad regulam492 circularitatis redigitur ex simili obliquitate493 circulorum stillicidia terminantium, a quibus reflexio fit. ![]()
83
// Quod, ut melius intelligatur, repeto descriptionem 29ae494 in qua angulus495 akf496 reflexionem [C:49r] iridis primariae determinat existens recti dimidius. Positaque ak diametro, punctisque afkg497 angulis quadrati in circulo abc descripti, erit angulus kag recti dimidius, qui et ipse erit celsitudo iridis primariae semicircularis: punctum autem g centrum eiusdem, et recta kg semidiameter, rectaque ag axis, qui498 per tria centra solis, visus atque iridis incedit.
84
// Facio post haec angulum kax499 octavam500 partem recti. Et duco x 95 Scholium
De mediis autem coloribus ubi commiscentur praecipui, dicendum id586 quod in corollario 29ae587 sic utriusque iridis hic588 speculatio et comparatio facta589 est. Memento autem, ut di[S:65]ximus, sicut per k590 punctum ductae sunt periferiae ad ordinanda stillicidia sub oportuno591 angulo reflexionem facientia592 pro primaria iride, ita et pro exteriori iride faciendum ductis itidem593 periferiis per x punctum, sicut 30ae additio594 docuit. 96 // Quibus ex rationibus elicitur omnis utriusque iridis demonstratio, ac sicubi propter obscuritatem rei, quae tractatur, deficimus595, saltem praestiterimus ansam perspicacioribus596 ingeniis ad aliquid ulterius meliusque indagandum. |
Inizio della pagina |
-> |