F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Diaphaneon, seu transparentium libellus | Pars prima | 6 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
Theorema VI Quod51 si diaphani plana parallela non fuerint52, nunquam [C:28v] res per lineam spectabitur53 directam, sed per radium utrinque ad aequos54 fractum angulos.
12 Per rectam enim lineam spectari non potest, quandoquidem rectam aliquam utrique plano perpendicularem esse impossibile est. Per diaphanum igitur a, b, cuius plana a, b55 non aequidistant , signum d spectabitur per radium cabd, in a et b ad aequos inclinationum angulos fractum. Nam si d, per lineam plano b perpendicularem et in plano a fractam aut e contrario appareret56, eadem ratione, per lineam ab oculo c plano a perpendicularem et in plano b fractam57 aut conversim videretur. 13 Quare ex uno diaphani plano unius rei duo58 viderentur simulacra. Quod est absurdum. Corollarium
Hinc manifestum quod ea, quae per planarum superficierum diaphana transparent59, nunc in rectitudine, nunc altiora nunc [S:34] inferiora, nunc dexteriora aut sinisteriora60 quam sint, videntur.61 |
Inizio della pagina |
-> |